- ENAPHOTI
- ENAPHOTIapud Anastas. in Paschali Pontif. iam praedictus Pontifex canistra enafoti ex argento duo pens. l. 10. videntur canistra esse ἑνὸς φωτὸς, vel εννέα φωτῶν; in Valentino II. enim apud eundem ennafodia est, i. e. unius vel novem luminum, h. e. ἑνόφωτα vel εννεάφωτα canistra uno vel novem luminibus, instructa. Idem C. du Fresne Glossar. Vide quoque infra Exafoci.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.